SchulLV Logo
Mein Lernbereich
BayernGymnasium (G9)

Lerninhalte in Latein

Teil A – Übersetzung

Übersetze den lateinischen Text in korrektes und angemessenes Deutsch!

Freiheit durch Selbstbestimmung

Wer frei leben möchte, muss sich selbst im Griff haben. Diesen allgemeinen Lebensgrundsatz macht Cicero zunächst am Beispiel eines Befehlshabers deutlich:

1
Quomodo is imperabit, qui non potest cupiditatibus suis
2
imperare? Refrenet1 primum libidines, spernat voluptates,
3
iracundiam teneat, coerceat avaritiam! Tum incipiat aliis
4
imperare, cum ipse improbissimis dominis – dedecori ac
5
turpitudini – parere desierit! Dum quidem his oboediet,
6
non modo non imperator, sed liber omnino non erit.
7
Dictum est ab eruditissimis viris neminem nisi sapientem
8
liberum esse. Quid est enim libertas? Potestas vivendi,
9
ut2 velis. Quis igitur vivit, ut vult, nisi is, qui recte vivit, qui
10
gaudet officio, qui vivendi viam considerat atque providet?
11
Sapiens ne legibus quidem propter metum paret, sed eas
12
sequitur et colit, quia id maxime salutare3 esse iudicat.
13
Sapiens nihil dicit, nihil facit, nihil cogitat denique nisi
14
libenter ac libere. Cuius omnia consilia resque omnes,
15
quas gerit, ab ipso proficiscuntur. Nec est ulla res, quae
16
plus apud eum polleat quam ipsius voluntas atque
17
iudicium.
18
Sapienti igitur hoc contingit, ut nihil faciat invitus, nihil
19
dolens, nihil coactus. Quod etsi4 pluribus verbis
20
disserendum est, illud tamen confitendum est neminem
21
liberum esse, nisi qui ita sit affectus5.

1 refrenare: zügeln

2 ut (m. Konjunktiv): hier: wie

3 salutaris, e: vernünftig

4 quod etsi: auch wenn dies

5 affectus, a, um: eingestellt

Mit SchulLV Plus weiterlernen

Schalte alle Prüfungsaufgaben, Lösungen und Lerninhalte frei – alles an einem Ort.

Monatlich kündbar